

Liber Paralipomenon Primus*
Caput 27: Versus 34
Post Achitophel fuit Joiada.Praevaricante Juda non remansit vacuus duodecimus locus: sed successit cognoscens gratiam Dei Matthias humilis et fidelis: qui gratiam quam dono Dei percepit, humiliter servavit. Interpretatur enim Joiada sciens vel cognoscens; Banaias aedificator Domini. Quem enim gratia Dei in apostolum elegit, agnitio sanae fidei in ipsa dignitate solidavit. Abiathar, qui ad tempus est inter consiliarios David, sed in electione a Domino cum Joab contra Salomonem deviavit, significat eos qui dignitatis suae gradum, quem a Domino perceperunt, cupiditate corrupti non custodiunt. Hi enim a vero Salomone si in carcere poenitentiae juxta timorem Achitophel permanere noluerint, in perpetuum puniendi sunt.Joab.Id est, inimicus, signat eos ex quorum persona dicitur:Ad omnia mandata tua dirigebar, omnem viam iniquitatis odio habui[Psal. 118.], quibus alibi dicitur:Estote perfecti sicut Pater vester coelestis perfectus est[Matth. 5.]. Interpretatur enim Joab idem pater.